Salve Regina

Gregorian Chant


Salve, Regina, Mater misericordiæ,
vita, dulcedo et spes nostra salve!
Ad te clamamus, exsules filii Evæ.

Ad te suspiramus gementes et flentes
in hac lacrimarum valle.
Eia ergo, advocata nostra, illos tuos
misericordes oculos ad nos converte.

Et Jesum, benedictum fructum ventris tui,
nobis post hoc exsilium, ostende.

O clemens, o pia, o dulcis
Virgo Maria!

(Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix, ut digni efficiamur promissionibus Christi. Amen).

Encontrou algum erro na letra? Por favor, envie uma correção >

Compartilhe
esta música

Ouça estações relacionadas a Gregorian Chant no Vagalume.FM

MIX DE MÚSICAS

ARTISTAS RELACIONADOS