Ecce Gratum

Carmina Burana


Ecce gratum
Et optatum
Ver reducit gaudia
Purpuratum
Floret pratum
Sol serenat omnia
Iam am cedant tristia!
Estas redit
Nunc recedit
Hyemis sevitia

Iam liquescit
Et decrescit
Grando, nix et cetera
Bruma fugit
Et iam sugit
Ver estatis ubera
Illi mens est misera
Qui nec vivit
Nec lascivit
Sub estatis dextera

Gloriantur
Te letantur
In melle dulcedinis
Qui conantur
Ut utantur
Premio cupidinis
Simus jussu cypridis
Gloriantes
Et letantes
Pares esse paridis

Encontrou algum erro na letra? Por favor, envie uma correção >

Compartilhe
esta música

Ouça estações relacionadas a Carmina Burana no Vagalume.FM

MIX DE MÚSICAS

ARTISTAS RELACIONADOS